Songtexte.com Drucklogo

Attende Domine Songtext
von Franco Battiato

Attende Domine Songtext

Attende, Domine, et miserere,
Quia peccavimus tibi.

Ad te, Rex summe, omnium Redemptor,
Oculos nostros sublevamus flentes:
Exaudi, Christe, supplicantum preces.

Attende, Domine, et miserere,
Quia peccavimus tibi.

Dextera Patris, lapis angularis,
Via salutis, janua caelestis,
Ablue nostri maculas delicti.


Attende, Domine, et miserere,
Quia peccavimus tibi.

Rogamus, Deus, tuam majestatem:
Auribus sacris gemitus exaudi:
Crimina nostra placidus indulge.

Attende, Domine, et miserere,
Quia peccavimus tibi.

Tibi fatemur crimina admissa:
Contrito corde pandimus occulta:
Tua, Redemptor, pietas ignoscat.

Attende, Domine, et miserere,
Quia peccavimus tibi.

Songtext kommentieren

Schreibe den ersten Kommentar!

Übersetzung

Quiz
Wer besingt den „Summer of '69“?

Fan Werden

Fan von »Attende Domine« werden:
Dieser Song hat noch keine Fans.