Songtexte.com Drucklogo

Lamentations of Jeremiah 1:10-14 Songtext
von Clamavi De Profundis

Lamentations of Jeremiah 1:10-14 Songtext

Jod
Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus
Quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum
De quibus praeceperas ne intrarent in ecclesiam tuam

Caph
Omnis populus ejus gemens et quaerens panem
Dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocillandam animam
Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis!


Lamed
O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte
Si est dolor sicut dolor meus! quoniam vindemiavit me
Ut locutus est Dominus, in die irae furoris sui

Mem
De excelso misit ignem in ossibus meis
Et erudivit me: expandit rete pedibus meis
Convertit me retrorsum: posuit me desolatam tota die maerore confectam

Nun
Vigilavit jugum iniquitatum mearum
In manu ejus convolutae sunt, et impositae collo meo. Infirmata est virtus mea
Dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere
Jerusalem, Jerusalem, convertere ad Dominum Deum tuum

Songtext kommentieren

Log dich ein um einen Eintrag zu schreiben.
Schreibe den ersten Kommentar!

Ähnliche Artists

Quiz
Wer ist auf der Suche nach seinem Vater?

Fans

»Lamentations of Jeremiah 1:10-14« gefällt bisher niemandem.