Songtexte.com Drucklogo

Angelus ad Virginem Songtext
von Die Irrlichter

Angelus ad Virginem Songtext

Angelus ad virginem
Subintrans in conclave.
Virginis formidinum
Demulcens inquit "Ave."
Ave regina virginum!
Coeli terraeque dominum
Concipies
Et paries
Intacta,
Salutem hominum.
Tu porta coeli facta
Medela criminum.


Quomodo conciperem
Quae virum non cognovi?
Qualiter infringerem,
Quae firma mente vovi?
′Spiritus sancti gratia
Perficiet haec omnia

Ne timeas
Sed gaudeas
Secura
Quod castimonia
Manebit in te pura
Dei potentia.

Ad haec virgo nobilis
Respondens inquit ei
Ancilla sum humilis
Omnipotentis Dei.
Tibi coelesti nuntio,
Tanta secreti conscio,


Consentiens
Et cupiens
Videre
Factum quod audio,
Parata sum parere
Dei consilio.

Songtext kommentieren

Log dich ein um einen Eintrag zu schreiben.
Schreibe den ersten Kommentar!

Fans

»Angelus ad Virginem« gefällt bisher niemandem.